MARCUS ATILIUS REGULUS
267 ante J. C.
Marcus Regulus Poenos magna clade affecit. Tunc ad eum Hanno Carthaginiensis venit quasi de pace acturus, sed revera ut tempus traheret, donec novae copiae ex Africa advenirent. Is ubi ad consulem accessit, exortus est clamor, auditaque vox: Idem huic faciendum esse quod paucis ante annis Cornelio Romano a Poenis factum fuerat. Cornelius porro per fraudem veluti in colloquium evocatus a Poenis comprehensus fuerat, et in vincula coniectus. Iam Hanno timere incipiebat, sed periculum callido dicto avertit. Hoc vos, inquit, si feceritis, nihilo eritis Afris meliores. Consul tacere iussit eos qui par pari referri volebant, et conveniens gravitati Romanae responsum dedit: Isto te metu, Hanno, fides Romana liberat. De pace non convenit, quia nec Poenus serio agebat, et consul victoriam quam pacem malebat.

Regulus deinde
in Africam primus Romanorum ducum traiecit. Clypeam urbem et trecenta
castella expugnavit: neque cum hominibus tantum, sed etiam cum monstris
dimicavit. Nam cum apud flumen Bagradam castra haberet, anguis mirae
magnitudinis exercitum Romanum vexabat: multos milites ingenti ore
corripuit; plures caudae verbere elisit; nonnullos ipso pestilentis
halitus afflatu exanimavit. Neque is telorum ictu perforari poterat;
quippe qui durissima squamarum lorica omnia tela facile repelleret.
Confugiendum fuit ad machinas, et advectis balistis, tanquam arx quaedam
munita deiiciendus hostis fuit. Tandem saxorum pondere oppressus iacuit;
sed cruore suo flumen et vicinam regionem infecit, Romanosque castra
movere coegit. Corium belluae centum et viginti pedes longum Romam
misit Regulus.
Regulo ob res bene gestas imperium in annum proximum prorogatum est. Quod ubi cognovit Regulus, scripsit senatui villicum suum in agello, quem septem iugerum habebat, mortuum esse, et servum occasionem nactum aufugisse ablato instrumento rustico, indeoque petere se ut sibi successor in Africam mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor et liberi alerentur. Senatus, acceptis litteris, res quas Regulus amiserat publica pecunia redimi iussit: agellum colendum locavit, et alimenta coniugi ac liberis praebuit. Regulus deinde crebris proeliis Carthaginiensium opes contudit, eosque pacem petere coegit, quam cum Regulus nollet nisi durissimis conditionibus dare, illi a Lacedaemoniis auxilium petierunt.

Lacedaemonii
Xanthippum virum belli peritissimum Carthaginiensibus miserunt, a
quo Regulus victus est ultima pernicie: duo tantum milia hominum ex
omni Romano exercitu remanserunt: Regulus ipse captus, et in carcerem
coniectus est. Deinde Romam de permutandis captivis dato iureiurando
missus est, ut, si non impetrasset, rediret ipse Carthaginem: qui
cum Romam venisset, inductus in senatum mandata exposuit, et primum
ne sententiam diceret recusavit, causatus se, quoniam in hostium potestatem
venisset, iam non esse senatorem. Iussus tamen sententiam aperire,
negavit esse utile captivos Poenos reddi, quia adolescentes essent
et boni duces, ipse vero iam confectus senectute: cuius cum valuisset
auctoritas, captivi retenti sunt.
Regulus deinde cum retineretur a propinquis et amicis, tamen Carthaginem rediit: neque vero tunc ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci; sed iusiurandum conservandum putavit. Reversum Carthaginienses omni cruciatu necaverunt: palpebris enim resectis aliquandiu in loco tenebricoso tenuerunt; deinde cum sol esset ardentissimus, repente eductum intueri coelum coegerunt; postremo in arcam ligneam incluserunt, in qua undique clavi praeacuti eminebant. Ita dum fessum corpus, quocumque inclinaret, stimulis ferreis confoditur, vigiliis et dolore continuo extinctus est. Hic fuit Atilii Reguli exitus ipsa quoque vita, licet per maximam gloriam diu acta, clarior et illustrior.
De viris illustribus
commentarium
M. Atilius Regulus, cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset duce Xanthippo Lacedaemonio, imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare, iuratus missus est ad senatum, ut nisi redditi essent Poenis captivi nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem. Is cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat, sed eam, ut res declarat, falsam iudicavit; quae erat talis: manere in patria, esse domui suae cum uxore, cum liberis, quam calamitatem accepisset in bello communem fortunae bellicae iudicantem tenere consularis dignitatis gradum. Quis haec negat esse utilia? quem censes? Magnitudo animi et fortitudo negat.
Cic de off. III, 26

Aucun commentaire:
Enregistrer un commentaire